

Liber Leviticus*
Caput 18: Versus 6
Omnis homo ad proximam,etc. Prohibet ne astute ad peccantes in lege, cognationis occasione, accedamus, ut tandem turpia facta eorum cognoscentes prodamus; unde subdit:Ego Dominus.Omnis homo.LXX:Homo ad omnem domesticam carnis ipsius non accedet,etc. Quemadmodum enim homo duplex, sic duplicia praecepta, interiorem et exteriorem hominem docentia. Lex exterior sanguineis misceri prohibet, sicut gentes, quarum haereditatem accepturus erat Israel, qui adeo dissolutus et deditus carnis voluptatibus, ut unus multas uxores acciperet, ut sic saltem ab alienigenis abstinerent. Generationes ergo legislator exsequitur per ordinem, a quibus continere debent, ne confundantur generationes et dispereant haereditates. Talium con junctionem turpitudinem appellat, ut abominandam horrendamque ostendat. Notandumque quod cum in principio hujus legis dixisset:Ego Dominus Deus vester,iteravitEgo Dominus,significans quia nobis carne conjunctus est, et nostrae cognationis particeps: tantam ergo cognationem offendere damnabile est.Ego Dominus.Non manifestans peccata hominum, sed delens et tegens quod fuerit confessione deletum vel detectum.Turpitudinem,etc.[AUG., quaest. 58 in Lev.]Prohibet cum matre concumbere, etc., usque ad in charitate enim peccat, quae plenitudo legis est[Rom. 13.].